monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, De Nabuthae, § 2 <<<     >>> § 4

§ 3

1 ( plura cum diuite pereunt.
2 sericae uestes et auro intexta uelamina, quibus diuitis corpus ambitur, damna uiuentium, non subsidia defunctorum sunt.
3 unguentum accipis, diues, et faetidus es; perdis alienam gratiam nec adquiris tuam.
4 heredes relinquis, qui litigent.
5 heredibus relinquis depositum magis hereditarium quam commodum uoluntarium, qui id quod relictum est minuere ac uiolare formident.
6 si frugi heredes sunt, custodiunt; si luxuriosi, exhauriunt.
7 itaque aut bonos heredes perpetua condemnas sollicitudine aut malos dimittis, quo tua facta condemnent.